monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112 > 26 > sectio 55 > sectio 94 > cpl894.154 > sectio 12 > A > sectio 2 > 18 > CAPUT X. > 44 > 13 > sectio 141 > sectio 14 > 4 > sectio 42 > cpl894.149 > sectio 106 > sectio > sectio 129 > 217 > sectio 12 > 3 > 19 > bnf16236.211 > sectio 66 > sectio 22 > 4 > sectio 51 > 10 > sectio 129 > 23 > sectio 1 > sectio 8 > uwbM.p.th.f.13.60 > 41 > sectio 106 > sectio 1 > sectio 161 > 11 > 32 > 14 > 11 > sectio 71 > sectio 67 > sectio 43 > 24 > bnf16236.196 > . . . > sectio 170 > sectio > sectio 39 > 2 > 16 > cpl894.195 > 62 > sectio 82 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 10. <<<     >>> 12.

11.

1 Frustra ergo dicit Apostolus: Scripsi vobis in espistola, ne commisceamini fornicariis (I Cor. V, 9).
2 Et ne forte dicant: Non de omnibus mundi nos dicimus fornicariis, sed dicimus quod qui fuerit in Christo baptizatus, haberi iam non debeat fornicarius; sed qualiscumque vita eius accepta sit Deo; et ideo addidit Apostolus: Non utique fornicariis huius mundi; et infra: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax; cum eiusmodi nec cibum quidem sumere.
3 Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, iudicare (Ibid., 10-12)? Et ad Ephesios: Fornicatio autem, et omnis immunditia, et avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos (Ephes. V, 3).
4 Et statim subinfert: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid., 5).
5 De baptizatis utique dictum liquet; ipsi enim accipiunt haereditatem, qui baptizantur in morte Christi, et consepeliuntur cum ipso, ut cum ipso resurgant (Rom. VI, 3).
6 Ideo haeredes Dei, cohaeredes Christi sunt: haeredes Dei; quia transcribitur in eos Dei gratia: cohaeredes Christi; quia renovantur in vitam ipsius: haeredes quoque Christi; quia datur illis per mortem ipsius tamquam testatoris haereditas.